monumenta.ch > Ambrosius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 3, 8
Et quoniam sola rerum scientia explosa est, vel quasi inanis secundum Philosophiae disputationes superfluas, vel quasi semiperfecta sententia; consideremus quam enodem de eo divina scriptura absolvat sententiam, de quo tam multiplices et implicatas atque confusas videmus esse quaestiones Philosophiae. Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum asserit, virtutemque in omni rerum statu beatam iudicat, quae neque augeatur bonis corporis, vel externis, neque minuatur adversis: nihilque tam beatum, nisi quod a peccato alienum sit, plenum innocentiae, repletum gratiae Dei. Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas eius . Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini .